[14] EPISTOLA XIV.

EIDEM.

Coloniam.

S. P.

Reverende, Religioseque Pater. Probari tibi & piis, eruditisque caeteris labores nostros, quos pro CHRISTI Ecclesia suscepimus, mihi gratum est, nec minus grata tua diligentia, qua earundem impressionem promoves. Articulus de Purgatorio, sub articulo de Poenitentia & Satisfactionibus pro dimissis etiam peccatis, virtute mihi satis tractatus videtur: de quo ideo non egi specialiter, quod Confessio adversariorum Augustana, quae excutienda proposita fuerat in celebratis nuper conventibus, de eo nihil proprie contineat. Mihi probatur tuum in impressione consilium. Vehementer cupio, ut ille M. Jo. Neomagus libere expungat, sicubi quae verba offenderit, quae proba ipsi, aut Latina moneta excusa non videntur, sententia tamen eadem atque incolumi: quandoquidem in verbis nihil laboravi, in quibus libenter admitto aliorum & censuram & perpolitionem, qui in iis versantur accuratius. Habeo adhuc quippiam in manibus, quod coepi ante dies quatuor aut quinque ob Bucerum libellum, quo Acta Ratisponensia suo more explicat, & ad suum commodum detorquet, atque in nos universam culpam non conciliate illic in Religione concordiae transfert. Unde mihi visum est, veram qui mihi videatur rationem explicare conciliandae, statuendae & conservandae concordiae. Ex qua evidenter pateat, cur illic sancita concordia non fuerit, in quo etiam laboramus clare explicare & demonstrare, quopacto quisque certo possit cognoscere, quis sit haereticus, religiosae societatis desertor, & quis vere Orthodoxus & Catholicus. Quem ego libellum, intra dies octo aut decem ad vos mittam, ut etiam ad nundinas veniat. Cupio autem illum dupliciter imprimi, primum per se in forma folii medii, aut quarto, & praeterea, ut adjungatur operi controversiarum, cum quibus cognationem habet maximam. Erunt quaterni pauci, quatuor aut quinque. De hoc cupio, ut impressorem admoneas, atque illi dicas, mihi curae fore, ut provideatur ejus filio de Sacerdotio Ecclesiastico, cujus fac nomen ad me mittas. Sum missurus cum eodem errata, quae observari curavi in impressa jam priori parte controversiarum, ut adjungantur calci operis, quod ipsum cuperem etiam istic diligenter fieri in parte altera. Cuperem quoque indicem addi materiarum in locos communes digestarum, sed ab erudito ac diligenti aliquo. Alterum opus nostrum, quod expectas ipse afferre decrevi, vix enim spero, ut me absente recte possit imprimi: quod si fieri posse in operis progressu reipsa invenero, domum revertar. Cupio impressum ipsum eodem charactere, quo controversiae nec justam magnitudinem excedet, immo, controversiis ipsis paulo majus fore existimo. Conjicio vix fieri posse, ut ipsum inchoet ante festa Paschalia, quando nundinae ad Dominicam Palmarum fere impeditum Melchiorem detenebunt, unde Paschalibus feriis venire ad vos, jam pene constitui, nisi tu aliud suaseris. Vehementer cupio commendari tuis & tuorum orationibus, & vos recte valere in CHRISTO. Raptim Trajecti. Dominica in Quinquagesima MDXL. Non vacavit relegere epistolam.

Tuus in CHRISTO filius,

ALBERTUS PIGHIUS.